MESOCHORI

MESOCHORI
MESOCHORI
Graecis τοῦ χοροῦ Κορυφαῖοι, in omnibus Veterib. Choris Symphoniacis erant, coeterisque ad canendum praeibant et modum canendi dabant, pede in eam rem pulpitum aut solum tundere soliti. Pedem enim levantes et cum sono ponentes, aequali semper ac perpetuô quodam tenore, cantici modulationem temperabant ac moderabantur, quod idem hodieque, sed manu, fit in Musicis Symphoniacorum concentibus, Lucianus de Laconicis Choris, et Tibicine, qui ad Chorum simul stabat et pede terram plaudebat: Καὶ αὐλητης μὲν εν μέσῳ κάθηται, ἐπαντλῶν καὶ κτυπῶν τῷ ποδί. οἱ δὲ κατὰ ςτοῖχον ἀλλήλοις ἑπόμενοι, σχήματα παντοῖα ἐπιδείκνυνται πρὸς ῥυθμὸν ἐμβαίνοντες, Et tibicen quidem in medio sedet canens et pede sonitum edens; hi vero ordine se invicem sequentes varia schemata exhibent, ad rythmum incedentes. In Theatris itaque, quo clarior sonus esset, illi, qui pede pulpitum percutiebant ad incentivum dandum, ligneas soleas sub pedibus habebant, ad hunc solum usum factas, quas Graeci κρουπέζια, a pedis plausu et percussione dicebant. Vide supra in voce Crupezia, et infra in Scabella. Sed et testarum crepitus, saltantibus Pantomimis, adhiberi solebat, uti vetus Interpres Iuvenalis docet. ad
illud Sat. 11. v. 170. Audiat ille Testarum crepitus. Quomodo autem manibus iidem percuterent, discimus ex Auctore Epistolarum, quae sub nomine Aristaeneti circumferuntur: Digitis scil. dextrae manus contractis et in unum reductis, laevae subiectae palmam percutiebant, ut sic in vicem complosae cymbalorum in modum resonarent. Ita enim is, Ε῾τέρα δὲ τοῖς ᾄσμασιν ἐπεκρότει καὶ ἡ δεξιὰ τοῖς δακτύλοις ὑπεςταλμένοις, ὑποκειμένην τὴν ἀριςτερὰν ἔπληττεν ἐις τὸ κοῖλον, ἵν᾿ ὦσιν ἁι χεῖρες εὔφωνοι συμπληττόμεναι τρόπον κυμβάλων, etc. Stabant vero in medio Chori, unde nomen etc. Salmas. ad Vopisc. in Carino c. 19. ubi ex verbis Hesiod. χορῷ ενι μέσσῳ, Mesochori vocem conflatam esse, addit. Erat autem, qui voce in Choro canebant, palliati vulgo, septemque palliati, apud Vetwres, Chorum faciebant. Hyginus, Fab, 273. Pythaules, qui Pythia cantaverat, septem habuit palliatos. qui voce cantaverunt, unde postea appellatus est Choraules. Quemadmodum Citharoedi pallis erant amicti, inter quae longa erat differentia. Quô nomine merito Salmas. illos carpit, qui apud Tertullianum de Pallio Citharistas aut Citharoedos, qui pllis amicti erant, non vero Symphoniacos palliatos, intelligi volunt: Namque nec ipse tibicen, qui tibiis ad chorum canebat, et Choraules inde dicebatur, palliatus esse consuevit, ut Vir illustris docet Notis in loc. p. 469. Vide quoque supra Manuductor, et infra Musicarius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Archontiko Mesochori — (Калампака,Греция) Категория отеля: Адрес: Kastraki, Калампака, 42200, Греция …   Каталог отелей

  • Pylos — For the mythological figure, see Pylus (mythology). For the board game, see Pylos (board game). Pylos Πύλος The bay of Pylos …   Wikipedia

  • Voies — Βοιές View of Neapoli from Faraklo Location …   Wikipedia

  • Karpathos — Infobox Greek Isles name = Karpathos native name = Κάρπαθος skyline = Pigadia.jpg sky caption = Pigadia coordinates = coord|35|35|N|27|08|E chain = Dodecanese isles = 7 area = 324.800 highest mount = Mt. Lastos elevation = 1215 periph = South… …   Wikipedia

  • List of settlements in the Messenia prefecture — This is a list of settlements in the Messenia Prefecture, Greece. Contents 1 A B 2 C–D 3 E–F 4 G–I 5 …   Wikipedia

  • List of settlements in the Laconia prefecture — This is a list of settlements in the prefecture of Laconia, Greece. Contents 1 A–B 2 C–D 3 E–F 4 G–I …   Wikipedia

  • List of settlements in the Phthiotis prefecture — Here are a list of settlements in the prefecture of Phthiotis in Greece: Contents 1 A B 2 C D 3 E F 4 G I 5 …   Wikipedia

  • List of settlements in the Larissa prefecture — This is a list of settlements in the Larissa Prefecture, Greece. Contents 1 A–B 2 C–D 3 E–F 4 G–I …   Wikipedia

  • List of settlements in the Florina prefecture — List of settlements in the Florina Prefecture, Greece. Contents 1 A–B 2 C–D 3 E–F 4 G–I 5 …   Wikipedia

  • List of settlements in the Heraklion prefecture — These are a list of settlements in the Heraklion Prefecture, Crete, Greece.A ndash;B*Acharnes (Menidi) *Achentrias *Achlada *Afrati *Agia Foteini, also Agia Fotini *Agioi Paraskies *Agia Paraskevi *Agia Pelagia *Agia Varvara *Agioi Deka *Agion… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”